- GEHENNA
- GEHENNAnomen loci apud Evangelistas; ponitur autem pro inferno, hac occasione, teste Hieronymo. Erat idolum Baal, iuxta Ierusalem, ad radicem montis Moriae, unde Siloa fluit. Haec vallis est parva campi planities irrigua, et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus. In tantam autem populus Israel venerat dementiam, ut, relicto Templo, hostias ibi mactarent, filiosque suos incenderent Daemonibus, vel initiarent. Appellabatur autem locus ipse Gehinnom, i. e. vallis HinnomEt comminarur Deus, se locum illum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam Tophet et baal, sed Polyaudrium vocetur. Futura ergo supplieia, et poneae perpetuae, quibus im pii ctuciandi funt, huius loci vocabulo denotantur. Vide Fungerum in Gehenna, et Seld. de D. Syris Synt. l. 1. c. 6. Hodieque supplicii genus apud Gallos Gehenne dicitur; quod Hieron. Magius cum Eqvuleo Veterum, Hispanorumque Pulliedro idem esse vult. H. Iuni us Nomenclatore sua, ubi carteris suppliciiquepropria vocabula recenset, Fidiculas esse contendit, et ab Eqvuleo distinguit, dum ait: Fidiculae Suet. Machina multis intenta funibus, quibus ceu fidibus distendebantur facinorosi, ad exquirendam facti fidem, κολαςτήριον, πιεςτήριον, ἀρθρέμβολα, τροχὸς Aristoph. ξύλον βασανιςτηριον, Aleman. Folterseil, Zwick, Treibschnur mit der man foltert, Belg. Piinbank, Gall. Gehenne. Nebrissensi interpretatur illudd tormenti genus, quod Italiae familiare, tratto die corda: Hispanis tratto de cuerda vocatur: quo reus reiectis in tergum manibus fune suspensus in praeceps deicitur. Vide Gothofr. Iungermann. Notis in H. Magium de Eqvuleo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.